ICONOMACHI s. ICONOCLASTAE

ICONOMACHI s. ICONOCLASTAE
ICONOMACHI s. ICONOCLASTAE
vulgo dicti, quiimagines Dei, Christi et SS. e templis summovent confringuntque illarum usu penitus in religione damnato. Quales inter alios Leo Isauricus olim, Constantinus Copronymus, Leo IV. Theophilus, Bardas, Imperatores Graeci, ut et Reformatores Sec. Praeteriti, ab adversariis proin hoc epit heto notati. Historia paulo altius repetita sic habet. Post Scripturae non silentium modo, ucrum etiam interictum, primitivam Ecclesiam nullas habuisse imagines, habuisse vero Simonis Magi, Basilidis, Carpocrationis, etc. posteros, refert Irenaeus l. 1. c. 23. et 35. Epiphan. haer. 27. etc. Introductus illarum usus Historicus, A. C. 395. Paulo Ep. Nolano auctore, Martin. Chemn. de Imaginibus: Basilio, Cyrillo, Augustino, Chrysostomo renitentibus: Epiphanio enim velum Christi imagine ornatum discerpente. Arnob. l. 8. Eodem tempore, quo invocatio Sanctorum, Augustino et Epiphanio acri. ter sese opponentibus, invehi coepit, Laetus in Comp. Univ. Hist. Gregorius quoque Mag. ad Seren um Ep. Massiliensem, qui imagines confregerat, posse eas tolerari, ut libri sint Laicorum, scripsit. Postea a Cnstantino Papa A. C. 712. qui sanctis imaginibus venerationem constitutam ab Ecclesia denegarent, damnati, Sigon. de Regno Ital. l. 3. Gregorius Dialogus Successor, ad excitandam multitudinis imperitae memoriam, retinendas statuit. Idem, A. C. 715. Sed illas templis eiectas concremari iussit, in Or. Leo Isauricus, successoresque eius, de quibus iam supra. Constantinus Conc. Oecum 7. A. C. 754. illas Idola vocanda censuit, eo quod divina natura Christi pingi non possit, Humana vero, cum exaltata sit, ut et Sanctorum, coloribus exprimi nequeat. Zonar. tom. 3. Cedren. in Hist. Cuius ingenium cum Leo fil. retineret, Irene uxor huius mortuo marito, excitata a Paulo Patr. primo Byzantium Conc. convocavit, quod cum turbatum esset, exarmatis primus adversariis, Nicaeam transtulit, A. C. 788. Oecum. 8. dictum, in quo rebus ita instructis, ut nemo contradicere auderet, decretum, Imagines non tantum haberi posse ad usum historicum, sed illas, ex mandato divino Ecclesiis necessarias esse, imo venerandas, salutandas, osculandas, colendas, et adorandas, cereis etiam, suffitu, etc. honorandas: Effosso Constantini soceri cadavere, et Constantino fil. qui imagines denuo deturbabat, excaecato. Huic Conc. Carolus Mag. Francofurtanum opposuit, A. C. 794. ubi usu Historico probato, adoratio damnata, et Nicena Synodus velut Pseudosynodus reiecta est. Post Irenen Leo Armenius iterum tolli imagines imperavit. Theophilus, ne pingi quidem voluit. A. C. 830. Circa quod tempus synodus Paris. nec stultâ praesumptione abolendas, nec superstitiosâ assertione adorandas, sed memoriae causâ habendas, conclusit: Claudius vero Taurinensis Ep. prius Caesaris Ludov. Pii contionator aulicus, cunctas Basilicas suae dioeceseos picturis atque imaginibus nudavit. Pap. Masson. in Hist. Gall. P. Martyr, in 1. Reg. c. 7. Verum Theodora Theophili uxor, Constantinopoli imagines restituit, A. C. 842. quarum a Barda iterum sublatarum cultum, Basilius rursus confirmavit, Conc. Oecumen nono, Constantinopoli habito, A. C. 863. et 871. A quo tempore per complura saecula hic mos, subinde tamen reclamantibus quibusdam, viguit, donec Saeculo Praeterito, Heroibus divinitus excitatis, Reformatio coepta, mutis his falsisque Doctoribus summotis, priscus Eccl. plendor redditus, et CHRISTUS, qui imago Patris est, Coloss. c. 1. v. 15. fidelibus in Verbo et Sacramentis, ob oculos depingi, Gal. c. 3. v. 1. memorioeque potius, 2 Tim. c. 2. v. 8. infigi den vo coepit, in Helvetia, Germania, Gallia ex parte, Anglia, Sept. aliisque regionibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”